Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias. [2] nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios. [3] nunc ad rem ut redeam, “inhibere” illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant. id ab ἐποχῇ remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius, “sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.” semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione. [4] de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.