previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe.

[2] de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

[3] nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet. ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. ille sic dies. postridie ax Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. nosti hunc fundum. quo ut venimus, humanissime QuintusPomponiainquittu invita mulieres, ego viros accivero.” nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobisego ipsa suminquithic hospita,” id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintuseninquit mihihaec ego patior cotidie.”

[4] dicesquid quaeso istuc erat?” magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: