previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto autquid ad me attinet?” verum tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.

[2] tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus.

[3] redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiatfiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: