10. de hoc ego
teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo.
P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium
commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per
fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum
essent omnes metu perterriti. huic ego testi gratias agam,
quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio
religiosum.
[27]
A. Atilius et eius filius L. Atilius et armatos
ibi fuisse et se suos servos adduxisse dixerunt; etiam hoc
amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum
Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. hoc idem
P. Rutilius dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio
eius testimonio creditum putaretur. duo praeterea testes
nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt;
P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam
corpore, et argentarius Sex. Clodius cui cognomen est
Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille
Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil praeterea
quod ad vestrum iudicium pertineret.
[28]
Decimo vero
loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit,
senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum
iudiciorum, exemplar antiquae religionis, Fidiculanius
Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut
non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi
videretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut
non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia
fundus suus abesset ab urbe. nam cum dixisset minus
iↃↃↃ, populus cum risu adclamavit ipsa esse. meminerant
enim omnes quantum in Albiano iudicio accepisset.
[29]
in
eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in
consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non
esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas
esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re
iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere;
cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset,
non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem
praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam
dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam
vidisset neque audisset adductum esse pretio? an
certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne
nutu quidem infirmare conatur?
[30]
verum tamen is testis,
—ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa
ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo
reo cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes armatos
cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse.
visus est mihi primo veterator intellegere praeclare quid
causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis
testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce
idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.