previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [91] cur ergo aut in illud cotidianum interdictum '“vnde ille me vi deiecit”' additur '“cvm ego possiderem”,' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictumde hominibvs armatisnon additur, si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici, nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdictode armatis hominibvs”, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum. [92] dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. in illa vi cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse ut nec vi nec clam nec precario possederit. itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat' vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse. [93] videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum '“cvm A. Caecina possideret”' necne? ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? atque ego in hoc Caecinam non defendo; [94] possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit. [95] sunt in eam rem testimonia. postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: