14. quid ergo?
hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte
differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione
vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem
vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare
verum aspicere aut aspirare possim? quid hoc ab
illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit,
ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?
[40]
videte, per
deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet
ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis.
huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos
usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem
non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus
nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem
aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis
causam et rationem iuris amplecteretur? hoc est periculosum,
dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus
rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit,
rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum,
tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari,
ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem
maioribus nostris non venisse.
[41]
'queramur,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius
non tenetur.' quid ita? 'quod vis Caecinae facta non
est.' dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta
hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro
homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis,
ibi vim non fuisse? 'nemo,' inquit, 'occisus est neque
saucius factus.' quid ais? cum de possessionis controversia
et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu
vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit?
at exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico
terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo
morte verum etiam volnere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.