previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi iure dubitetis. [10] et si forte videbor altius initium rei demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse quam ne certum ius non obtinuisse videatur.

M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi; qui et domi suae cum primis honestus existimatus est et Romae argentariam non ignobilem fecit. is habuit in matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis rebus ostendit et in morte sua testamento declaravit. [11] huic Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res esset cautior, curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. aliquanto post iam argentaria dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia atque adiuncta mercatur. moritur Fulciniusmulta enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittamtestamento facit heredem quem habebat e Caesennia filium; usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut frueretur una cum filio. [12] Magnus honos viri iucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. sed hunc fructum mature fortuna ademit. nam brevi tempore M. Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesennium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem maiorem bonorum legavit. itaque in partem mulieres vocatae sunt.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: