previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [42] etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. [43] quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? et volnus corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam esse constabit? [44] tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? quid igitur fugiebant? propter metum. quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: