previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [48]

age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. responde, si tibi videtur. in fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit. [49] iam vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur. demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit numquam fuit? quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? opinor. ain tu? qui tam diligenter et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus praeceps intellegatur. [50] deiectus vero qui potest esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo quidem et plano loco. quid ergo? hoc interdictum putamus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerenteos enim vere possumus dicere esse deiectos


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: