previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli1 omnibus2 iuris peritissimis imperatores nostros anteferre? [46] possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur3, C. Marium? quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? is igitur Iguvinatem M. Annium4 Appium, fortissimum virum summa5 virtute praeditum, civitate donavit6: idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit, cum Camertinum foedus omnium7 foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. [47] Mari factum condemnetur? exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam8 oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis9, non rudem exemplorum, non ignarum belli10 fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se11 legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset12 quanta gessit et13 confecit, si tot14 consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit15, omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo16 foedere a re publica17 bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima18 atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur.


1 belli bk Par. 7774: iure P rell.

2 hominibus `vetus liber F. Vrsini'

3 reprend. PBw: reprehend. Hς ed. R.

4 religione? Is igitur Iguvinatem M. Ann. Halm: religionis igitur aequitate M. Ann. codd.: religione, aequitate. Is igitur M. Ann. Angelius

5 summa suppl. ed. Gryph.

6 idem ... donavit add. Madv.: idem ... Camertium Reid

7 foedus omnium add. Mueller

8 quoniam quem iam Halm auct. Reid

9 foederum Paul

10 belli B rell. (belli** P): bellici iuris Halmio auct. Baiter (§ 45 ad fin.

11 se (ante si) secl. Mueller

12 attigisset Muell.: egisset codd. (adisset c): legisset Ald.: legatus obisset Kays. (obisset, aut miles obisset coni. Muell.): collegisset Paul

13 et om. codd. praeter bς Par. 7774: et gessit et confecit ed R.: melius fort. del. confecit Muell.

14 sub tot bk Par. 7774

15 fuit Abram.: fuisset codd.

16 nullo ς Naugerius (1): non nullo rell.

17 a re pub. Hbςw: re pub, (om. a) rell.

18 coniunctissima quaque Paul

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: