[20]
hoc loco quaero, si,
id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua cogitatione
nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem
quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si
ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri1, hanc
quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum
decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo
decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an,
quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 deletum iri Ernesti: posse deleri coni. Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.