[12]
in eo magistratu cum tibi magno clamore1 aquaria
provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos,
ut inde aurum exportari argentumque prohiberes?
in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed
portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque
omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere,
hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires,
mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis2 morarere,
teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus
esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse
delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem
Hispaniam C. Cosconio3 pro consule4? cum illud iter Hispaniense
pedibus fere confici soleat, aut, si qui5 navigare velit,
certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde
in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere
non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi,
venerisne ad fretum per Mauretaniam6? quem scias
umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam
provinciam pervenisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.