[33]
quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo
certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam1
tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et
Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses
die tricensimo2? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac
re publica non modo factum antea numquam est, sed3 in
omni memoria est4 omnino inauditum? appellarisne tribunos
plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum
esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim
pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae,
Clodium5. qui tamen cum iure, cum more, cum potestate
iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem
suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne
quid a me6 dictum in te potius putes quam abs te esse
quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae
mihi7 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda
servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci,
rogabo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.