[37]
atque illud etiam audire de te1 cupio, qua re, cum ego
legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine
vi, tulerim salvis2 auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia,
tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus
tuis, quoquo modo latae sunt3, paream; cum mea lex dilucide
vetet “biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores
dare nisi ex testamento praestitvta die”, quae
tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores
audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris
similem tribunum plebis posse4 reperiri qui se interponat
quo minus reus mea lege fias5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.