[34]
quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate
post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam
diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris1 escenderit2
eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit3,
eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit,
quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum
fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque
manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus
esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano
quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices,
reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia
C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque
illud etiam quaero, cum4, postea quam es postulatus, ex legatione
redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur5,—
teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere
maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio
uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium
nefarium confugisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.