[21]
ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus
facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam
stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe
te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam,
ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum
M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem,
ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti,
sed hominem certe nusquam progredientem, nihil
in1 re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis
dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres
et ab2 tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne
ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul
populi Romani moderatissimus et constantissimus3, sublato
auxilio, exclusis amicis, vi4 perditorum hominum incitata,
turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed
ad supplicium et ad necem duceretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.