previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


28 Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent,[p. 126] maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae: in his sanies esse videtur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, nonnumquam horror aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesve incipit, subito spiritum saepe elidit.— Nihil melius est quam protinus adurere; neque id grave est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum de vulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad[p. 128] ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: † et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent aut livent, nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. Et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnumquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex[p. 130] eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt; cum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicina, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipiti, a carcinomate, quod non recipit, nemo scite potest sed tempore et experimento.— Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicina adurentia. Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rhypodes emplastrum satis sacrificium. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;[p. 132] sed ita, si nihil exacerbavit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus vel niger, odor foetus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum movetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inest multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.— Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; alvus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque iis, qui[p. 134] therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. Super ulcus vero inspergenda arida aloe ... oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.

Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nullaalteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est, nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus,[p. 136] praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.— Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os vulnerum ... laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed iis, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si vehementius, vino calido fovenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem[p. 138] exedunt. Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.

Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus.[p. 140] Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus ... lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap. XVIII, 1-7 A, 13 seqq.) mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, [p. 142] quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc vero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.

Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.— Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra (cap. XVIII) comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum; si ne id quidem est, vel resina vel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.

Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet; ventriculus, ut in furunculo, non invenitur, [p. 144] verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuvenibus rarius oritur et difficilius curatur. Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra (18, 16-20) propositum est.

Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra (18, 19) demonstravi.

Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma vocari proposui (Section: 9), rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisqueinnocenterindolescit et sitim vigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur, sed cum siti vigiliaque sentitur intus aliquae[p. 146] punctiones. Et quod desubito durius non est, melius est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias (II.33, 2; V.18, 21) et paulo ante in erysipelate (V.26, 33) proposui: si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, viscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra (18, 7-20; 19, 9-17) explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta ... recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra (Section: 1-10) reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.

Crudum est autem, in quo magis quasi ... venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque[p. 148] condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi vel per ipsa medicamenta vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi ... plaga est, imponi debent. Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lentricula ex melle aut malicorium ex vino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.

Nonnumquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breves sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae[p. 150] intus feruntur, alia multoque plures transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplitesve ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus dividuntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. Alia intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.— Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuvatque ipsum corpus, si iuvenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit; si articulum occupavit; si vel ad vessicam vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetravit. Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum vel senile vel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat at quam alte perveniat, scire possumus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula pervenerit; ... penetravit, quatenus nocuerit. Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc[p. 152] levis est: si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est. At cartilato ubi subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, aptatia, noxae: simplices vero esse sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestam est; cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem in carne pus leve, album, copiosius fertur; at ex nervoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex nervo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solium alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis[p. 154] aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. Sed tum validioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaveris lacrimae P. 1; cummis P. III =; cadmiae P. IIII; atramenti sutori P. VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P. =-; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. yyy I; atramenti sutori conbusti P. yyy II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. zzz I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi[p. 156] effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. Si quando vero longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis intraque carnem sit, collyrium uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui solverit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque[p. 158] ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus ... cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.

Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine κηρίον a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. Alterum ... est minus super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei. Si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint.— Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra (cap. XII) posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae[p. 160] misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uvae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.

Sunt vero quaedam verrucis similia, quorum diversa nomina ut vitia sunt. Acrochordona vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur.At thymion nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, vel in palmis vel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. Myrmecia autem vocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem movent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; [p. 162] magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. Clavus autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamvis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet.

Ex his acrochordon et thymum saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla vi sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece vini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similes iis pusulis, quae ex urtica vel sudore nascuntur: exanthemata Graeci vocant; eaque modo rubent,[p. 164] modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures similes varis oriuntur, nonnumquam maiores pusulae lividae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis. Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id evenit in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae epinyctis vocatur: ea colore vel sublivida vel nigra vel alba esse consuevit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.— In omnium vero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere[p. 166] oleoque vinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, P. yyy VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.

Scabies vero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulcerato pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant.— In hoc quoque victus ratio eadem quae supra (15 D) necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit[p. 168] ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. yyy I; piperis albi, omphaci, singulorum P. 1; cadmiae P. yyy VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. yyy I; cerae P. yyy IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S.I.; nitri cyathos IIIIS. picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

Inpetiginis vero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et varis similis pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur; certioribusque hoc temporibus revertitur. Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras varias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et vehementius roditur. Ipsa[p. 170] quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli (28, 16 C). Serapion autem nitri P. yyy II, sulpuris P. yyy IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

Papularum vero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leviterque roditur: medium habet pauxillo levius, tarde serpit. Idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi (28, 17 C) tanto valentius in his est, quanto minus in his viti est.[p. 172] Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. 1; cantharidum purgatarum P. II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. XX; farinae loli S. III; gitti cyathos IIIS.; picis crudae S.I.

Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum vix umquam sanescit; ac si quid ei vitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero, quod curationem recipiti, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita[p. 174] ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. His in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphox vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpur is P. =-; aluminis scissilis P. =; nitri P. ==; murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii vero, quos melanas vocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (81 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: