Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius.
[2]
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Uerginius consules facti.
[3]
[p. 2030]hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum.
[4]
tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.
[5]
Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. insignis hic annus est nuntio Tarquini mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat.
[6]
eo nuntio erecti patres, erecta plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.
[7]
eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.