previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

65. ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo impetu perculit; [2] quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat. [3] [p. 2091]ferocius agunt equites; circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. [4] Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum excussisset. [5] restitere primo obstinatis animis; deinde ut obtinentes locum uim <pro ui> referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci. [6] iam prope erat ut in summum cliui iugum euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo pauore castra capiuntur: qui Uolscorum effugere potuerunt, Antium petunt. [7] Antium et Romanus exercitus ductus. paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: