previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [p. 2046]

agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. [2] ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus; ii tres collegas sibi creauerunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit. [3] sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt. [4] iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Uolscum bellum missus Antiates Uolscos fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. [5] inde protinus Poluscam, item Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. [6] [p. 2047]cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus [imminentis] belli, Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. [7] is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit. [8] clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant. [9] ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis <in> columna aenea insculptum monumento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria cessisset. [10] eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. [11] huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (55 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: