previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. [2] [p. 2067]res aliter longe euenit; nam non alio ante bello infestior Romanusadeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbauerantproelium iniit. [3] uix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, uenerat. [4] inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque ciuibus erat. ex his Q. Fabiumtertio hic anno ante consul fueratprincipem in confertos Ueientes euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit. [5] sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes uos in castra redituros? adeo ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis? [6] at ego iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.' consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul: 'uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? [7] di impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos.' sic in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque mouerunt secum aciem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: