previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. cum Uolscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Uolscoque contenderet. [2] hac ira consules in Uolscum agrum legiones duxere. Uolscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita sine certamine inde abductae legiones. [3] nec ita multo post Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium. rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis. [4] [p. 2031]legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Uolscos Romam duxere. ibi traditi consulibus indicatumque est Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis. [5] relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus traicerent. [6] enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Ioui donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captiuorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit. [7] pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. nunquam alias ante publice priuatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (19 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pometia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´RNICI
    • Smith's Bio, Sp. Ca'ssius Viscelli'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: