previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naues, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectae prope omnem Italiae oram, [2] cum praeter Cumas uelis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obuiam ex classe sua naues misit. [3] cum percontando in uicem cognitum esset consulem Cumis esse, naues Cumas adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae. [4] [p. 23061] consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi legatos iussit. [5] cum eodem fere die litterae legatique Romam uenissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; [6] cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab Italia hostem. [7] captiuis in uincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta uenditis, ad naues uiginti quinque, quibus P. Ualerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti <quinque> [paratis] alias decernunt. [8] his comparatis deductisque et additis quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos, [9] triginta naues ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Ualerius militibus Uarronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; [10] si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Ualerium praetorem litteris certiorem faceret, [11] isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. [12] pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est deuecta. [13] [p. 23062]simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: