Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
tum vocato ad contionem
populo 'quod saepe' inquit 'optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu
potestas esset,
[2]
eam non per tumultum expugnantes
domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam
habetis ac liberam.
[3]
clausos omnis in curiam accipite,
solos, inermis. nec quicquam raptim aut forte temere
egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiae
dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas
pendat.
[4]
sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet,
ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non
senatum omnino habere non voltis;
[5]
quippe aut rex,
[p. 128]
quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis
consilium est, senatus habendus est. itaque duae res
simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis.
[6]
citari singulos senatores
iubebo deque eorum capite vos consulam; quod de
quoque censueritis, fiet. sed prius in eius locum virum
fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis, quam
de noxio supplicium sumatur.'
[7]
inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte
nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
[8]
ubi
auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum.
[9]
tum Pacuvius 'Video,
quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque
inprobo bonum senatorem et iustum.'
[10]
primo silentium
erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum aliquis
omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior
extemplo clamor oriebatur,
[11]
cum alii negarent nosse,
alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam
et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.
[12]
hoc
multo magis in secundo ac tertio citato senatore est
factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem
autem in eius substituerent locum,
[13]
deesse, quia nec
eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda
probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque
ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.
[14]
ita
dilabi homines, notissimum quodque malum maxume
tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia
dimitti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.