Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam
agendis,
[2]
quae audiebat, interesset, amens metu 'per
ego te,' inquit 'fili, quaecumque iura liberos iungunt
parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris
facere et pati omnia infanda uelis.
[3]
paucae horae sunt,
intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae
dextras iungentes, fidem obstrinximus, — ut sacratas
fide manus digressi a conloquio extemplo in eum
[p. 134]
armaremus?
[4]
ab hospitali mensa surgis, ad quam
tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,
ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine?
Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum?
[5]
sed sit nihil sancti, non fides, non
religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem
nobis cum scelere ferunt.
[6]
unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum servorumque?
quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae?
torpescent in amentia illa?
[7]
voltum ipsius Hannibalis,
quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem horret
populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia desint:
me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore
Hannibalis sustinebis?
[8]
atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri
sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te
meae, sicut pro te hodie valuerunt.'
[9]
lacrimantem inde
iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo
haerens non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut
gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale.
tum iuvenis '
[10]
ego quidem' inquit 'quam patriae debeo
pietatem, exsolvam patri. tuam doleo vicem, cui ter
proditae patriae sustinendum est crimen,
[11]
semel, cum
defectionis ab Romanis, iterum, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
[12]
tu, patria,
ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium
inii, quoniam parens extorquet, recipe.'
[13]
haec cum
dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti
abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.