Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces magis
inpigros dedisset Syracusanis, quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt.
[2]
secundum Hieronymi caedem primo
tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse.
[3]
deinde libertatis restitutae dulce auditu
nomen crebro usurpatum, spes facta ex pecunia regia
largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et
relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo
[p. 204]
mutavere animos, ut insepultum iacere corpus paulo
ante desiderati regis paterentur.
[4]
cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas
contendunt.
[5]
ceterum praevenerat non fama solum, qua
nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam
ex regiis servis.
[6]
itaque Adranodorus et Insulam et
arcem et alia, quae poterat quaeque opportuna erant,
praesidiis firmarat.
[7]
Hexapylo Theodotus ac Sosis post
solis occasum iam obscura luce invecti cum cruentam
regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham, simul ad libertatem simul ad arma
vocantes in Achradinam convenire iubent.
[8]
multitudo
pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex
tectis fenestrisque prospectant et, quid rei sit, rogitant.
[9]
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex
Olympii Iovis templo spolia Gallorum Illyriorumque,
dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, Z
detrahunt precantes Iovem,
[10]
ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro'
libertate sese armantibus.
[11]
haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis
firmarat horrea publica;
[12]
locus saxo quadrato saeptus
atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute,
quae praesidio eius loci adtributa erat, mittuntque
nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatu'
potestate esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.