Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
hic maior solito adparatus praecipue conterruit
Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni
Romani inciperent.
[2]
itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum admoveret: ad
eam oppugnandam novos exercitus scribi Romae, nec
ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos
esse.
[3]
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum
Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis
ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
[4]
inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum
Averni per speciem sacrificandi, re ipsa, ut temptaret
Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit.
[5]
Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi
in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit
[6]
et Ti. Gracchum ab
Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem—is filius consulis erat — ad Luceriam Graccho
succedere iubet.
[7]
in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius,
qui maritimae orae reique navali praeesset.
[8]
et ceteri
in suas quisque provincias profecti; et quibus prorogatum imperium erat, easdem, quas priori anno,
regiones obtinuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.