Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
huic non apud volgum modo fides fuit,
sed senatum quoque in curiam introductus movit. haud
[p. 216]
vani quidam homines palam ferre perbene detectam
in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora
etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos
fuisse.
[2]
itaque claudendas cuncti portas et custodiendam
urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere nec
eosdem odisse, ad militare genus omne partemque
magnam plebis invisum esse nomen Romanum;
[3]
praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano
nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum
cautiores esse.
[4]
et iam ad Hexapylum erant Hippocrates
atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas
aperirent sinerentque communem patriam defendi ab
impetu Romanorum.
[5]
iam unis foribus Hexapyli apertis
coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt. et
primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo,
postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante
satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
[6]
sed surdae
ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec
minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
[7]
praetores in Achradinam cum iuventute popularium
confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium
augent.
[8]
ita Achradina quoque primo impetu capitur,
praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes
interficiuntur.
[9]
nox caedibus finem fecit. postero die
servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi, confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breve tempus
libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.