previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. [2] [p. 212] altera pars infrequens aedificiis erat; 1templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; [3] dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; [4] et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, [5] adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse. [6] coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. [7] dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. [8] huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; [9] si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi. [10] haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. [11] [p. 213] cum signa in urbem 2inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. [12] ab hac voce velut signo a praetore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et revocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. [13] postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet, ne violarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: [14] urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vrbium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dediti
    • Smith's Bio, Anto'nius
    • Smith's Bio, Regillus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: