previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; [2] ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore annimedium enim aestatis erat —, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. [3] cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. [4] [p. 196] tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta 1 quadriremes et quattuor triremes fuere; [5] regia classis septem et triginta maioris formae navium erat, in quibus tres hepteres, quattuor hexeres [habebat]. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt. [6] utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. [7] ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; [8] et iam in frontem derectas habebant naves. Rhodii longo agmine veniebant: prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; [9] Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet. [10] [p. 197] ea res primo tumultum praebuit: nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri 2 quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. [11] extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (32 total)
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphilidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phaselis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sida
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aspendii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chariolitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etesiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eudamus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurymedon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hepteris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hexeris
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EURY´MEDON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHASE´LIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDE
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: