Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum,
[2]
recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse,
[3]
et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse.
[4]
ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos.
[5]
haec qui nuntiarent Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse.
[6]
[p. 242] subtexit deinde fabulae huic 1 legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse;
[7]
Aetolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.
1 a. u. 565.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.