Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt.
[2]
veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt.
[3]
ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant. ita libera ab tergo populatio erat, nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui procul iacularetur, excurrente.
[4]
[p. 191] postquam semel compulsi metu 1se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos;
[5]
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub umbra, quidam somno etiam strati.
[6]
haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare.
[7]
aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit.
[8]
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
[9]
Diophanes quietos aliquamdiu suos, velut ad spectaculum modo eductos, continnit;
[10]
[p. 192] postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni 2 simul pedite atque equite sublato stationem hostium improviso invadit.
[11]
non homines solum sed equi etiam territi, cum vincula abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt.
[12]
pauci stabant impavidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus.
[13]
pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt.
[14]
caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto — spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam — in praesidium urbis redit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.