previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. [2] is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: [3] classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse. [4] haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, [5] [p. 176] post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum 1 interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. [6] hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. [7] Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, [8] quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet. [9] tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos. [10] Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit. [11] [p. 177] superantem 2iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. [12] navium reliquarum ante portum aliae, aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; [13] quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta: contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. [14] Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt. [15] sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nicander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Panormus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pausistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyxenidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pygela
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seleucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sipontum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triremes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyme
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erythraei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flamma
    • Harper's, Trulla
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAMOS
    • Smith's Bio, Nicander
    • Smith's Bio, Pausi'stratus
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
    • Smith's Bio, Seleucus Iv. or Seleucus Philopator
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: