previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus1 de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, [2?] et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, [3?] omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad2 Ap. Claudium summa imperii delata est. [4] quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere; desperatam comploratamque rem esse publicam; [5] nobiles iuvenes quosdam, quorum [p. 374] principem M. Caecilium Metellum,3 mare ac naves4 spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. [6] quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli. [7] audendum atque agendum non consultandum ait in tanto malo esse;5 irent secum extemplo armati qui rem publicam salvam vellent; [8] nulla6 verius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse. [9] pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum de quibus adlatum erat invenisset, stricto super capita consultantium gladioex mei animi sententia,” [10?] inquit, “ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar; [11] si sciens fallo, tum me Iuppiter optimus maximus7 domum familiam remque meam pessimo leto adficiat. [12] in haec verba, M. Caecili, iures postulo ceterique qui adestis: qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.” [13] haud secus pavidi quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.

1 Q. Fabius Maximus Weissenborn: Fabius Maximus P.

2 admodum adulescentem et ad ς: atmodum P.

3 M. Caecilium Metellum H. J. Mueller: 1; caecilium metellum (so also § 12) P.

4 A.U.C. 538

5 esse ς: esse scipio P.

6 nulla Bauer: nullo P: nullo loco ς.

7 optimus maximus Drakenborch: optime maxime P: optime maxime (with afficias) ς (Madvig).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: