Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. "
si aut collegam,
id quod mallem,
tui
similem,
L.
Aemili,
haberes aut tu collegae tui
esses similis,
supervacanea esset oratio mea;
[
2]
nam
et duo boni consules etiam me indicente1 omnia
[p. 328]
e re publica fideque2 vestra faceretis,
et mali3 nec4 mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis.
[
3]
nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est,
quem video nequiquam et virum bonum et civem fore,
si altera parte claudente re publica5 malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit.
[
4]
erras enim,
L.
Paule,
si tibi minus certaminis cum C.
Terentio quam cum Hannibale futurum censes;
nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te,
[
5?]
et6 cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus,
et7 adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit,
Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
[
6]
"
ominis etiam tibi causa absit C.
Flamini memoria.
tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere:
hic,
priusquam peteret consulatum,
deinde in petendo consulatu,
nunc quoque
consul,
priusquam castra videat aut hostem,
insanit.
[
7]
et qui8 tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet,
quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba
sequitur?
[
8]
atqui si,
9 quod facturum se denuntiat,
extemplo pugnaverit,
aut ego rem militarem,
belli
[p. 330]
hoc genus,
hostem hunc ignoro,
aut nobilior alius10 Trasumenno locus nostris cladibus erit.
[
9]
"
nec11 gloriandi tempus adversus unum est,
et12 ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim;
sed ita res se habet:
una ratio
belli gerendi adversus Hannibalem est qua ego gessi.
[
10]
nec eventus modo hoc docet—
stultorum iste magister
est—
sed eadem ratio quae fuit futura,
13 donec res eaedem manebunt,
immutabilis est.
[
11]
in Italia bellum gerimus,
in sede ac solo nostro;
omnia circa plena civium ac sociorum sunt;
armis viris equis
[
12?]
commeatibus iuvant iuvabuntque—
id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt;
meliores,
prudentiores constantiores nos tempus diesque facit.
[
13]
Hannibal contra in aliena,
in hostili est terra,
inter
omnia inimica infestaque,
procul ab domo ac patria;
14 neque illi terra neque mari est pax;
nullae eum urbes accipiunt,
nulla moenia;
nihil usquam sui videt;
[
14]
in diem rapto15 vivit;
partem vix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem traiecit;
plures fame quam ferro absumpti,
16 nec his paucis iam victus suppeditat.
[
15]
dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies,
non commeatus,
non supplementum,
non pecuniam habeat?
[
16]
quam diu pro Gereoni,
castelli Apuliae [p. 332]
inopis,
tamquam pro Carthaginis moenibus—
sed ne17 adversus te quidem de me18 gloriabor;
[
17]
Servilius19 atque Atilius,
proximi consules,
vide quem ad modum eum ludificati sint.
“
haec una salutis est via,
L.
Paule,
quam difficilem
infestamque cives tibi20 magis quam21 hostes facient.
idem enim tui quod hostium milites volent;
[
18]
idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet.
duobus ducibus unus resistas oportet.
resistes autem,
si adversus22 famam rumoresque hominum satis firmus steteris,
si te neque collegae vana23 gloria neque tua falsa infamia moverit.
[
19]
veritatem24 laborare nimis saepe aiunt,
exstingui nunquam;
vanam gloriam25 qui spreverit veram habebit.
[
20]
sine timidum pro cauto,
tardum pro considerate,
imbellem pro perito belli vocent.
malo te sapiens hostis metuat quam stulti cives laudent.
omnia audentem contemnet Hannibal,
nihil temere agentem metuet.
[
21]
nec ego ut nihil agatur suadeo,
26 sed ut agentem te ratio ducat,
non fortuna;
tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint;
armatus intentusque sis;
neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des.
[
22]
omnia non properanti clara certaque erunt;
festinatio improvida est et caeca.”