Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. erat tum inter equites tribunus militum
A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis,
animo ac viribus par memorque generis, quod
amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit
posteris.
[2]
is cum ad impetum Tolumni, quacumque
se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas,
insignemque eum regio habitu volitantem tota acie
cognosset,
[3?]
“hicine est” inquit, “ruptor foederis
humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc
mactatam victimam, si modo sancti quicquam in
terris esse di volunt, legatorum manibus dabo.”
[4]
calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur
hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim
et ipse hasta innixus se in pedes excepit.
[5]
adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque
saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui
detracta spolia caputque abscisum victor spiculo
gerens terrore caesi regis hostes fundit.1 ita
[p. 320]
equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps2 certamen.
[6]
Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum
notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum
equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem
detulit praedam ad urbem.
[7]
inter proelium et ad
castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra
missam.
[8]
Fabius Vibulanus corona primum vallum
defendit; intentos deinde hostes in vallum, egressus
dextra principali cum triariis, repente invadit. quo
pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant,
fuga non minus trepida quam in acie fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.