Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. difficilius bellum in Turdetania praetori
P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus,
[p. 464]
sicut ante dictum est, faciebant. itaque eo consul1 accersitus litteris praetoris legiones duxit.
[2]
ubi eo
venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani
habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia
incursantes in stationes eorum Romani facere
semperque victores ex quamvis temere coepto
certamine abire.
[3]
ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum
electionem ferre iubet,
[4?]
primam, si transire ad
Romanos velint et duplex stipendium accipere quam
quantum a Turdetanis pepigissent;
[5]
alteram, si
domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem
noxiae futuram quod hostibus se Romanorum
iunxissent;
[6]
tertiam, si utique bellum placeat, diem
locumque constituant ubi secum armis decernant.
a Celtiberis dies ad consultandum petita.
[7]
concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum
tumultu; eo minus decerni quicquam potuit.
[8]
cum
incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris
castellisque hostium Romani portabant, deni saepe
munimenta eorum, velut communi pacto commercio,
privatis indutiis ingredientes.
[9]
consul ubi hostes ad
pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis
aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis
ducit,
[10?]
deinde audito Saguntiae Celtiberum omnes
sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere
ad oppugnandum. postquam nulla moventur re,
[p. 466]
persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris2 militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.