Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. inde placuit Eumenen domum dimitti
et1 praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione
esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex
Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.
[2]
ibi
M. Aemilius frater praetoris decessit.
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam
fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus
[p. 354]
et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut2 ibi in statione essent, profecti sunt.
[3]
biduo ante
quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim
ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus
eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor3 navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella
obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire
placuit.
[4]
additae huic quoque sunt ad eam classem,
quam habebat, sex4 apertae naves.
[5]
profectus cum quantum accelerare poterat maturasset, ad portum quem Megisten vocant praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum
visum est ibi hostem opperiri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.