previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; [2] ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore annimedium enim aestatis eratad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. [3] cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostes esse. [4] tardius [p. 356] navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut1 statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; [5] regia classis septem et triginta maioris formae navium erat;2 in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostes ex specula quadam cognoverunt. [6] utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. [7] ab regiis3 sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas4 habebant naves. [8] Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen5 Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. [9] Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur et deinceps quae sequebantur servantes6 ordinem in frontem derigere iubet. [10] ea res primo7 tumultum praebuit; nam nec sic in altum8 evectus erat ut9 ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse [p. 358] praepropere cum quinque solis navibus Hannibali10 occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. [11] extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

1 A.U.C. 564

2 formae nauium erat ς: ferme nauium erant B.

3 regiis J. F. Gronovius: regis BM: regio ς.

4 derectas ς: decretas B.

5 agmen ς: om. B.

6 seruantes ς: serentis B.

7 primo ς: primum B.

8 nec sic in altum ed. frobeniana 1535: nec in alto B: eudamus in altum Mς.

9 ut ς: om. B.

10 A.U.C. 564

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphilidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phaselis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sida
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aspendii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chariolitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etesiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eudamus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurymedon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hepteris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hexeris
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EURY´MEDON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHASE´LIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDE
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: