Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia
mille pedites cum centum equitibus, Diophane
omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos
egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte
Pergamum deduxerunt.
[2]
veterani omnes et periti
belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum
omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui
biduum simul ad quietem hominum equorumque
et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt.
ad
[3]
radices fere collis in quo posita urbs est regii
succedebant; ita libera ab tergo populatio erat.
nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui1 procul iacularetur,
[4?]
excurrente, postquam semel, compulsi
metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum
[p. 348]
et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos,2 non infrenatos magna pars habebant equos;
[5]
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant
se toto passim campo, pars3 in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub umbra, quidam somno etiam strati.
[6]
haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et
in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare.
[7]
aegre id permittente Attalo, quippe qui centum
equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum
quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus
haud procul statione hostium, occasionem opperiens,
consedit.
[8]
et qui Pergami erant amentiam magis
quam audaciam credere esse, et hostes paulisper4 in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
[9]
Diophanes quietos5 aliquamdiu suos, velut ad spectaculum modo eductos, continuit;
[10]
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium
improviso invadit.
[11]
non homines solum sed equi
etiam territi, cum vincula abrupissent, trepidationem
et tumultum inter suos fecerunt.
[12]
pauci stabant
[p. 350]
impavidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare6 aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites
[13]
vero7 ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque per campos facta est.
[14]
Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto—spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam—in praesidium urbis redit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.