Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. haec ad ea quae ab Eumene delata erant
accessere,
quo maturius hostis Perseus iudicaretur,
quippe quem non iustum modo apparare1 bellum regio animo,
sed per omnia clandestina grassari
scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
[
2]
belli administratio ad novos consules reiecta est;
in
praesentia tamen Cn.
Sicinium praetorem,
cuius
inter cives et peregrinos iurisdictio erat,
scribere
milites placuit,
[
3?]
qui Brundisium ducti2 primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes,
ubi consul cui provincia
Macedonia obvenisset,
classem appellere tuto et
copias per commodum exponere posset.
[
4]
Eumenes,
aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili
curatione,
cum primum tuto potuit,
profectus Pergamum,
praeter pristinum odium recenti etiam scelere
Persei stimulante summa3 vi parabat bellum.
[
5]
legati eo ab Roma gratulantes4 quod e tanto periculo evasisset venerunt.
[6]
cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset,
ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M.
[p. 344]
Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae
obvenerant, fatigantes5 saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere,6
[7]
in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. hoc copiarum
in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.