[6] L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. [7] lucustarum tantae nubes a mari4 repente in Apuliam illatae sunt ut examinibus suis agros late operirent.5 [8] ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio in6 Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.
[9] principium insequentis anni, quo C. Popilius et P.7 Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. [10] patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant, et consul [p. 320] Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens si quid decernerent intercessurum. [11] collegam deterruit; patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt;8 [12] Macedoniam decreturos negant, ni9 de M. Popilio referretur. postulantibus deinde ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est. [13] praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in10 citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. [14] C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam. [15] consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem attineret.