Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. per hos forte dies P.
Licinius consul votis
in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus
est.
[
2]
semper quidem ea res cum magna dignitate ac
maiestate geritur;
1 praecipue convertit oculos animosque,
cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur.
[
3]
contrahit enim non officii modo cura sed etiam studium
spectaculi,
ut videant ducem suum,
cuius imperio
consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt.
[
4]
subit deinde cogitatio animos2 qui belli casus,
quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit;
[
5]
adversa secundaque,
3 quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint,
quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
[
6]
quem scire mortalium,
utrius mentis utrius fortunae consulem ad bellum mittant?
triumphantemne mox
cum exercitu victore scandentem4 in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri,
an hostibus eam praebituri laetitiam sint?
Persei autem regi,
[
7?]
adversus quem ibatur,
famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater,
inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello,
praebebat;
tum ipsius Persei numquam,
ex quo regnum
[p. 442]
accepisset,
desitum belli expectatione celebrari nomen.
5
[
8]
cum his cogitationibus6 omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.
[
9]
duo consulares tribuni militum cum eo missi,
C.
Claudius,
Q.
Mucius,
et tres illustres iuvenes,
P.
Lentulus et duo Manlii Acidini:
7 alter M.
Manlii,
alter L.
Manlii filius erat.
[
10]
cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus8 atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniati agro9 posuit castra.