This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[142]
Nunc quidem propter intermissionem forensis operae
et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens
ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut
in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.
69.
Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est
continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thensaurus ex ovo intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas
etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni
enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi
posse dicunt. Thensaurus vero et hereditas et honos et
victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis
naturali cognatione iunguntur?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.