previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



M. Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouit, alterum causa flexit, quia inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.


Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris uehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est.


Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi C. Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia ista propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis praepropere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet.


App. Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.


Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro 'Vesta' inquit, 'si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam'. audaciter et temere iactis uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.


Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.


Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.


C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est.


Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.


M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.


Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, ita in opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.


Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.


Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: