previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE TESTIBVS

Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.


M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.


L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurusnamque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps—, cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.


Age, Q. Metellus Pius, L. et M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.


Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.


Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: