previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque ciuitastam frequentem uenerati post mortem domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est.


Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.


Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.


Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: