previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuuentae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus uires negauerat, a labore mutuatus est: multos enim uersus uno impetu spiritus conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem uictor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa est.


Atque ut ad uetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditate ingressus,—nihil enim, quod ad ultimum sui peruenturum est finem, non et mature et alacriter incipit,—Aegyptum petiit, ubi litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas profectus magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem, effectum benignissime demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit, quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se sapientem,—iam enim illud vii excellentes uiri occupauerantsed amatorem sapientiae, id est Graece φιλόσοφον edidit. in Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum adprobauit. cuius ardentem rogum plenis uenerationis oculis Metapontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum.


Platon autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus uideretur, Aegyptum peragrauit, dum a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros et caelestium obseruationum rationem percipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas uastissimosque campos, † effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim uis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut inuicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius hora agitatione studii uacua fuit.


At Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo animo studiis litterarum esset operatus, parua admodum summa retenta patrimonium suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit, quod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio.


Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato inter studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!


Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.


Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset uitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, etsi machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene tantum gloriae in Archimede seruato quantum in oppressis Syracusis reponens. at is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus puluere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo accidit ut propter idem studium modo donaretur uita, modo spoliaretur.


Socraten etiam constat aetate prouectum fidibus tractandis operam dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed peruicax hominis industria tantis doctrinae suae diuitiis etiam musicae rationis uilissimum elementum accedere uoluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad docendum fecit locupletissimum.


Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum aceruum exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui Παναθηναϊκός inscribitur, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuuentae retinere. neque hoc stilo terminos uitae suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit.


Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Λογικῶν exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda longa uita sit opus.


Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enim labore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.


Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode ἐπὶ Κολωνῷ scripto, qua sola fabula omnium eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.


Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex ingenio suo diu percipere, cum tantam omni aeuo fruendam traditurus esset.


Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus est, quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo uitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est.


Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura districtus, omnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante deuicerat, confugere coactus, prius quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.


Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: