previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed et alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.


Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fuerat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.


Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.


Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.


Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.


Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat.


Admodum seuerae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in Alsiensi agro graui multa affecit.


Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito boue occiso desiderium eius expleuit eoque nomine publica quaestione adflictus est, innocens, nisi tam prisco saeculo natus esset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: