previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



QVANTA VIS SIT ELOQVENTIAE

Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere animaduertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci conuenit.


Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia reuocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.


Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Anniusis enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steteratcrudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?


Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc eloquentia de ui eloquentiae questa est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: